Vulgata Clementina online

Capítulos

Prophetia Sophoniae, 1
Procurar:
Prophetia Sophoniae

Prophetia Sophoniae, 1

1 Verbum Domini quod factum est ad Sophoniam, filium Chusi, filii Godoliæ, filii Amariæ, filii Ezeciæ, in diebus Josiæ, filii Amon, regis Judæ.

2 Congregans congregabo omnia a facie terræ, dicit Dominus:

3 congregans hominem et pecus, congregans volatilia cæli et pisces maris: et ruinæ impiorum erunt, et disperdam homines a facie terræ, dicit Dominus.

4 Et extendam manum meam super Judam et super omnes habitantes Jerusalem: et disperdam de loco hoc reliquias Baal, et nomina ædituorum cum sacerdotibus ;

5 et eos qui adorant super tecta militiam cæli, et adorant et jurant in Domino, et jurant in Melchom ;

6 et qui avertuntur de post tergum Domini, et qui non quæsierunt Dominum, nec investigaverunt eum.

7 Silete a facie Domini Dei, quia juxta est dies Domini: quia præparavit Dominus hostiam ; sanctificavit vocatos suos.

8 Et erit: in die hostiæ Domini, visitabo super principes, et super filios regis, et super omnes qui induti sunt veste peregrina ;

9 et visitabo super omnem qui arroganter ingreditur super limen in die illa, qui complent domum Domini Dei sui iniquitate et dolo.

10 Et erit in die illa, dicit Dominus, vox clamoris a porta piscium, et ululatus a Secunda, et contritio magna a collibus.

11 Ululate, habitatores Pilæ: conticuit omnis populus Chanaan, disperierunt omnes involuti argento.

12 Et erit in tempore illo: scrutabor Jerusalem in lucernis, et visitabo super viros defixos in fæcibus suis, qui dicunt in cordibus suis: Non faciet bene Dominus, et non faciet male.

13 Et erit fortitudo eorum in direptionem, et domus eorum in desertum: et ædificabunt domos, et non habitabunt ; et plantabunt vineas, et non bibent vinum earum.

14 Juxta est dies Domini magnus: juxta est, et velox nimis. Vox diei Domini amara: tribulabitur ibi fortis.

15 Dies iræ dies illa, dies tribulationis et angustiæ, dies calamitatis et miseriæ, dies tenebrarum et caliginis, dies nebulæ et turbinis,

16 dies tubæ et clangoris super civitates munitas, et super angulos excelsos.

17 Et tribulabo homines, et ambulabunt ut cæci, quia Domino peccaverunt ; et effundetur sanguis eorum sicut humus, et corpora eorum sicut stercora.

18 Sed et argentum eorum et aurum eorum non poterit liberare eos in die iræ Domini: in igne zeli ejus devorabitur omnis terra, quia consummationem cum festinatione faciet cunctis habitantibus terram.

Notas:

Edição da bíblia em vulgata clementina produzida a partir de papiros, manuscritos e códices gregos antiquíssimos. Recomenda-se ler a tradução em português da vulgata pelo padre Matos Soares.

Produtos recomendados:

Compartilhe este capítulo da bíblia:

Saia midi evasê verde militar
Vestido midi evasê vintage azul
Vestido longo de pregas bege floral
Saia midi godê preta com botões
Saia midi godê total azul marinho flores e folhas
Vestido midi maria terracota
Vestido midi evasê marsala
Saia midi jacquard preta xadrez
Conjunto saia e blaser xadrez preto
Vestido midi babados azul marinho floral
Saia longa três marias jeans escura
Saia longuete franzida jeans clara