Prophetia Nahum, 2
1 Ascendit qui dispergat coram te, qui custodiat obsidionem: contemplare viam, conforta lumbos, robora virtutem valde.
2 Quia reddidit Dominus superbiam Jacob, sicut superbiam Israël ; quia vastatores dissipaverunt eos, et propagines eorum corruperunt.
3 Clypeus fortium ejus ignitus, viri exercitus in coccineis ; igneæ habenæ currus in die præparationis ejus, et agitatores consopiti sunt.
4 In itineribus conturbati sunt ; quadrigæ collisæ sunt in plateis: aspectus eorum quasi lampades, quasi fulgura discurrentia.
5 Recordabitur fortium suorum ; ruent in itineribus suis: velociter ascendent muros ejus, et præparabitur umbraculum.
6 Portæ fluviorum apertæ sunt, et templum ad solum dirutum.
7 Et miles captivus abductus est, et ancillæ ejus minabantur gementes ut columbæ, murmurantes in cordibus suis.
8 Et Ninive quasi piscina aquarum aquæ ejus ; ipsi vero fugerunt. State, state ! et non est qui revertatur.
9 Diripite argentum, diripite aurum: et non est finis divitiarum ex omnibus vasis desiderabilibus.
10 Dissipata est, et scissa, et dilacerata ; et cor tabescens, et dissolutio geniculorum, et defectio in cunctis renibus, et facies omnium eorum sicut nigredo ollæ.
11 Ubi est habitaculum leonum, et pascua catulorum leonum, ad quam ivit leo ut ingrederetur illuc catulus leonis, et non est qui exterreat?
12 Leo cepit sufficienter catulis suis, et necavit leænis suis, et implevit præda speluncas suas, et cubile suum rapina.
13 Ecce ego ad te, dicit Dominus exercituum, et succendam usque ad fumum quadrigas tuas, et leunculos tuos comedet gladius, et exterminabo de terra prædam tuam, et non audietur ultra vox nuntiorum tuorum.
Notas:
Edição da bíblia em vulgata clementina produzida a partir de papiros, manuscritos e códices gregos antiquíssimos. Recomenda-se ler a tradução em português da vulgata pelo padre Matos Soares.
Produtos recomendados:
- Saia midi evasê preta flores e folhasSaia modesta midi evasê em tecido suplex, preta estampa de rosas e folhas. Possui elasticidade e está…R$ 69,0012x de R$ 6,67
- Saia midi plissada pretaSaia modesta midi plissada, cor preta. Possui elástico na cintura e está disponível em tamanhos P, M e G. …R$ 119,0012x de R$ 11,50
- Vestido midi Thérèse cinzaVestido modesto midi evasê, tecido tricô tweed, cor cinza chumbo. Vestido com manga levemente franzida,…R$ 189,0012x de R$ 18,27
- A selvaPoucos são os que recebem a dádiva da vocação do sacerdócio. No entanto, a certeza do chamado de Deus…R$ 79,0012x de R$ 7,64
Compartilhe este capítulo da bíblia: