Vulgata Clementina online

Liber Proverbiorum, 23
Procurar:
Liber Proverbiorum

Liber Proverbiorum, 23

1 Quando sederis ut comedas cum principe, diligenter attende quæ apposita sunt ante faciem tuam.

2 Et statue cultrum in gutture tuo: si tamen habes in potestate animam tuam.

3 Ne desideres de cibis ejus, in quo est panis mendacii.

4 Noli laborare ut diteris, sed prudentiæ tuæ pone modum.

5 Ne erigas oculos tuos ad opes quas non potes habere, quia facient sibi pennas quasi aquilæ, et volabunt in cælum.

6 Ne comedas cum homine invido, et ne desideres cibos ejus:

7 quoniam in similitudinem arioli et conjectoris æstimat quod ignorat. Comede et bibe, dicet tibi ; et mens ejus non est tecum.

8 Cibos quos comederas evomes, et perdes pulchros sermones tuos.

9 In auribus insipientium ne loquaris, qui despicient doctrinam eloquii tui.

10 Ne attingas parvulorum terminos, et agrum pupillorum ne introëas:

11 propinquus enim illorum fortis est, et ipse judicabit contra te causam illorum.

12 Ingrediatur ad doctrinam cor tuum, et aures tuæ ad verba scientiæ.

13 Noli subtrahere a puero disciplinam: si enim percusseris eum virga, non morietur.

14 Tu virga percuties eum, et animam ejus de inferno liberabis.

15 Fili mi, si sapiens fuerit animus tuus, gaudebit tecum cor meum:

16 et exsultabunt renes mei, cum locuta fuerint rectum labia tua.

17 Non æmuletur cor tuum peccatores, sed in timore Domini esto tota die:

18 quia habebis spem in novissimo, et præstolatio tua non auferetur.

19 Audi, fili mi, et esto sapiens, et dirige in via animum tuum.

20 Noli esse in conviviis potatorum, nec in comessationibus eorum qui carnes ad vescendum conferunt:

21 quia vacantes potibus et dantes symbola consumentur, et vestietur pannis dormitatio.

22 Audi patrem tuum, qui genuit te, et ne contemnas cum senuerit mater tua.

23 Veritatem eme, et noli vendere sapientiam, et doctrinam, et intelligentiam.

24 Exsultat gaudio pater justi ; qui sapientem genuit, lætabitur in eo.

25 Gaudeat pater tuus et mater tua, et exsultet quæ genuit te.

26 Præbe, fili mi, cor tuum mihi, et oculi tui vias meas custodiant.

27 Fovea enim profunda est meretrix, et puteus angustus aliena.

28 Insidiatur in via quasi latro, et quos incautos viderit, interficiet.

29 Cui væ? cujus patri væ? cui rixæ? cui foveæ? cui sine causa vulnera? cui suffusio oculorum?

30 nonne his qui commorantur in vino, et student calicibus epotandis?

31 Ne intuearis vinum quando flavescit, cum splenduerit in vitro color ejus: ingreditur blande,

32 sed in novissimo mordebit ut coluber, et sicut regulus venena diffundet.

33 Oculi tui videbunt extraneas, et cor tuum loquetur perversa.

34 Et eris sicut dormiens in medio mari, et quasi sopitus gubernator, amisso clavo.

35 Et dices: Verberaverunt me, sed non dolui ; traxerunt me, et ego non sensi. Quando evigilabo, et rursus vina reperiam?

Notas:

Edição da bíblia em vulgata clementina produzida a partir de papiros, manuscritos e códices gregos antiquíssimos. Recomenda-se ler a tradução em português da vulgata pelo padre Matos Soares.

Produtos recomendados:

Compartilhe este capítulo da bíblia:

Saia midi de nesgas sarja verde militar
Saia midi godê alfaiataria risca de giz cinza
Saia midi godê total preto grid
Saia midi de pregas lavanda
Saia midi godê total singela
Vestido midi transpassado bege
Vestido chemise verde poá
Vestido midi botões de linho
Saia midi godê alfaiataria risca de giz
Saia midi godê açaí com cinto e bolsos
Vestido midi evasê verde floral com bolsos
Vestido midi godê marfim neosuede com cinto