Vulgata Clementina online

Liber Isaiae, 54
Procurar:
Liber Isaiae

Liber Isaiae, 54

1 Lauda, sterilis, quæ non paris ; decanta laudem, et hinni, quæ non pariebas: quoniam multi filii desertæ magis quam ejus quæ habet virum, dicit Dominus.

2 Dilata locum tentorii tui, et pelles tabernaculorum tuorum extende: ne parcas: longos fac funiculos tuos, et clavos tuos consolida.

3 Ad dexteram enim et ad lævam penetrabis, et semen tuum gentes hæreditabit, et civitates desertas inhabitabit.

4 Noli timere, quia non confunderis, neque erubesces ; non enim te pudebit, quia confusionis adolescentiæ tuæ oblivisceris, et opprobrii viduitatis tuæ non recordaberis amplius.

5 Quia dominabitur tui qui fecit te, Dominus exercituum nomen ejus, et redemptor tuus, Sanctus Israël: Deus omnis terræ vocabitur.

6 Quia ut mulierem derelictam et mœrentem spiritu vocavit te Dominus, et uxorem ab adolescentia abjectam, dixit Deus tuus.

7 Ad punctum in modico dereliqui te, et in miserationibus magnis congregabo te.

8 In momento indignationis abscondi faciem meam parumper a te ; et in misericordia sempiterna misertus sum tui, dixit redemptor tuus, Dominus.

9 Sicut in diebus Noë istud mihi est, cui juravi ne inducerem aquas Noë ultra super terram ; sic juravi ut non irascar tibi, et non increpem te.

10 Montes enim commovebuntur, et colles contremiscent ; misericordia autem mea non recedet a te, et fœdus pacis meæ non movebitur, dixit miserator tuus Dominus.

11 Paupercula, tempestate convulsa absque ulla consolatione, ecce ego sternam per ordinem lapides tuos, et fundabo te in sapphiris:

12 et ponam jaspidem propugnacula tua, et portas tuas in lapides sculptos, et omnes terminos tuos in lapides desiderabiles ;

13 universos filios tuos doctos a Domino, et multitudinem pacis filiis tuis.

14 Et in justitia fundaberis: recede procul a calumnia, quia non timebis, et a pavore, quia non appropinquabit tibi.

15 Ecce accola veniet qui non erat mecum, advena quondam tuus adjungetur tibi.

16 Ecce ego creavi fabrum sufflantem in igne prunas, et proferentem vas in opus suum ; et ego creavi interfectorem ad disperdendum.

17 Omne vas quod fictum est contra te, non dirigetur, et omnem linguam resistentem tibi in judicio, judicabis. Hæc est hæreditas servorum Domini, et justitia eorum apud me, dicit Dominus.

Notas:

Edição da bíblia em vulgata clementina produzida a partir de papiros, manuscritos e códices gregos antiquíssimos. Recomenda-se ler a tradução em português da vulgata pelo padre Matos Soares.

Produtos recomendados:

Compartilhe este capítulo da bíblia:

Saia longa três marias terracota
Vestido midi godê azul turquesa
Saia longa evasê preta flores e listras
Saia longa franzida rosa flores
Saia midi evasê jacquard preta grid
Saia longa franzida rosa
Saia longa babados terracota
Saia midi plissada pink corações
Saia midi godê total folhas e flores
Saia midi evasê preta com botões
Saia midi de pregas azul piscina listras
Vestido midi godê poá branco