Vulgata Clementina online

Liber Isaiae, 21
Procurar:
Liber Isaiae

Liber Isaiae, 21

1 Onus deserti maris. Sicut turbines ab africo veniunt, de deserto venit, de terra horribili.

2 Visio dura nuntiata est mihi: qui incredulus est infideliter agit ; et qui depopulator est vastat. Ascende, Ælam ; obside, Mede ; omnem gemitum ejus cessare feci.

3 Propterea repleti sunt lumbi mei dolore ; angustia possedit me sicut angustia parturientis ; corrui cum audirem, conturbatus sum cum viderem.

4 Emarcuit cor meum ; tenebræ stupefecerunt me: Babylon dilecta mea posita est mihi in miraculum.

5 Pone mensam, contemplare in specula comedentes et bibentes: surgite, principes, arripite clypeum.

6 Hæc enim dixit mihi Dominus: Vade, et pone speculatorem, et quodcumque viderit annuntiet.

7 Et vidit currum duorum equitum, ascensorem asini, et ascensorem cameli ; et contemplatus est diligenter multo intuitu.

8 Et clamavit leo: Super speculam Domini ego sum, stans jugiter per diem ; et super custodiam meam ego sum, stans totis noctibus.

9 Ecce iste venit ascensor vir bigæ equitum ; et respondit, et dixit: Cecidit, cecidit Babylon, et omnia sculptilia deorum ejus contrita sunt in terram.

10 Tritura mea et filii areæ meæ, quæ audivi a Domino exercituum, Deo Israël, annuntiavi vobis.

11 Onus Duma. Ad me clamat ex Seir: Custos, quid de nocte? custos, quid de nocte?

12 Dixit custos: Venit mane et nox ; si quæritis, quærite ; convertimini, venite.

13 Onus in Arabia. In saltu ad vesperam dormietis, in semitis Dedanim.

14 Occurrentes sitienti ferte aquam, qui habitatis terram austri ; cum panibus occurrite fugienti.

15 A facie enim gladiorum fugerunt, a facie gladii imminentis, a facie arcus extenti, a facie gravis prælii.

16 Quoniam hæc dicit Dominus ad me: Adhuc in uno anno, quasi in anno mercenarii, et auferetur omnis gloria Cedar.

17 Et reliquiæ numeri sagittariorum fortium de filiis Cedar imminuentur ; Dominus enim Deus Israël locutus est.

Notas:

Edição da bíblia em vulgata clementina produzida a partir de papiros, manuscritos e códices gregos antiquíssimos. Recomenda-se ler a tradução em português da vulgata pelo padre Matos Soares.

Produtos recomendados:

Compartilhe este capítulo da bíblia:

Saia longa evasê azul laço
Saia midi evasê caramelo
Saia midi godê chumbo grid com bolsos
Saia midi preta lese botões e bolsos
Saia midi evasê preta flores
Vestido midi godê caramelo neosuede com cinto
Vestido longo de pregas preto flores
Saia midi godê jeans azul marinho botões
Saia longa evasê franzida azul piscina
Saia longa evasê preta poá
Vestido longo de pregas rosa flor de cerejeira
Saia midi evasê preta bolinhas