Vulgata Clementina online

Liber Ieremiae, 5
Procurar:
Liber Ieremiae

Liber Ieremiae, 5

1 Circuite vias Jerusalem, et aspicite, et considerate, et quærite in plateis ejus, an inveniatis virum facientem judicium, et quærentem fidem: et propitius ero ei.

2 Quod si etiam: Vivit Dominus, dixerint, et hoc falso jurabunt.

3 Domine, oculi tui respiciunt fidem: percussisti eos, et non doluerunt ; attrivisti eos, et renuerunt accipere disciplinam: induraverunt facies suas supra petram, et noluerunt reverti.

4 Ego autem dixi: Forsitan pauperes sunt et stulti, ignorantes viam Domini, judicium Dei sui.

5 Ibo igitur ad optimates, et loquar eis: ipsi enim cognoverunt viam Domini, judicium Dei sui: et ecce magis hi simul confregerunt jugum ; ruperunt vincula.

6 Idcirco percussit eos leo de silva ; lupus ad vesperam vastavit eos: pardus vigilans super civitates eorum: omnis qui egressus fuerit ex eis capietur: quia multiplicatæ sunt prævaricationes eorum ; confortatæ sunt aversiones eorum.

7 Super quo propitius tibi esse potero? filii tui dereliquerunt me, et jurant in his qui non sunt dii. Saturavi eos, et mœchati sunt, et in domo meretricis luxuriabantur.

8 Equi amatores et emissarii facti sunt: unusquisque ad uxorem proximi sui hinniebat.

9 Numquid super his non visitabo, dicit Dominus, et in gente tali non ulciscetur anima mea?

10 Ascendite muros ejus, et dissipate: consummationem autem nolite facere: auferte propagines ejus, quia non sunt Domini.

11 Prævaricatione enim prævaricata est in me domus Israël, et domus Juda, ait Dominus.

12 Negaverunt Dominum, et dixerunt: Non est ipse: neque veniet super nos malum: gladium et famem non videbimus.

13 Prophetæ fuerunt in ventum locuti, et responsum non fuit in eis: hæc ergo evenient illis.

14 Hæc dicit Dominus Deus exercituum: Quia locuti estis verbum istud, ecce ego do verba mea in ore tuo in ignem, et populum istum in ligna, et vorabit eos.

15 Ecce ego adducam super vos gentem de longinquo, domus Israël, ait Dominus: gentem robustam, gentem antiquam, gentem cujus ignorabis linguam, nec intelliges quid loquatur.

16 Pharetra ejus quasi sepulchrum patens ; universi fortes.

17 Et comedet segetes tuas et panem tuum ; devorabit filios tuos et filias tuas ; comedet gregem tuum et armenta tua ; comedet vineam tuam et ficum tuam: et conteret urbes munitas tuas, in quibus tu habes fiduciam, gladio.

18 Verumtamen in diebus illis, ait Dominus, non faciam vos in consummationem.

19 Quod si dixeritis: Quare fecit nobis Dominus Deus noster hæc omnia? dices ad eos: Sicut dereliquistis me, et servistis deo alieno in terra vestra, sic servietis alienis in terra non vestra.

20 Annuntiate hoc domui Jacob, et auditum facite in Juda, dicentes:

21 Audi, popule stulte, qui non habes cor: qui habentes oculos, non videtis ; et aures, et non auditis.

22 Me ergo non timebitis, ait Dominus, et a facie mea non dolebitis? qui posui arenam terminum mari, præceptum sempiternum quod non præteribit: et commovebuntur, et non poterunt ; et intumescent fluctus ejus, et non transibunt illud.

23 Populo autem huic factum est cor incredulum et exasperans: recesserunt, et abierunt.

24 Et non dixerunt in corde suo: Metuamus Dominum Deum nostrum, qui dat nobis pluviam temporaneam et serotinam in tempore suo, plenitudinem annuæ messis custodientem nobis.

25 Iniquitates vestræ declinaverunt hæc, et peccata vestra prohibuerunt bonum a vobis:

26 quia inventi sunt in populo meo impii insidiantes quasi aucupes, laqueos ponentes et pedicas ad capiendos viros.

27 Sicut decipula plena avibus, sic domus eorum plenæ dolo: ideo magnificati sunt et ditati.

28 Incrassati sunt et impinguati, et præterierunt sermones meos pessime. Causam viduæ non judicaverunt, causam pupilli non direxerunt, et judicium pauperum non judicaverunt.

29 Numquid super his non visitabo, dicit Dominus, aut super gentem hujuscemodi non ulciscetur anima mea?

30 Stupor et mirabilia facta sunt in terra:

31 prophetæ prophetabant mendacium, et sacerdotes applaudebant manibus suis, et populus meus dilexit talia. Quid igitur fiet in novissimo ejus?

Notas:

Edição da bíblia em vulgata clementina produzida a partir de papiros, manuscritos e códices gregos antiquíssimos. Recomenda-se ler a tradução em português da vulgata pelo padre Matos Soares.

Produtos recomendados:

Compartilhe este capítulo da bíblia:

Vestido midi godê rosa quadriculado
Saia midi evasê branca floral verde
Vestido midi godê listras com cinto
Saia midi de pregas lavanda leve
Vestido midi jeans evasê
Saia midi de pregas preta poá
Vestido midi evasê bege manga godê
Saia midi evasê azul floral
Vestido midi evasê preto elegance
Saia midi godê total preta com cinto
Saia midi evasê branca bolinhas pretas e flores
Vestido midi evasê goiaba floral