Evangelium secundum Matthaeum, 12
1 In illo tempore abiit Jesus per sata sabbato: discipuli autem ejus esurientes cœperunt vellere spicas, et manducare.
2 Pharisæi autem videntes, dixerunt ei: Ecce discipuli tui faciunt quod non licet facere sabbatis.
3 At ille dixit eis: Non legistis quid fecerit David, quando esuriit, et qui cum eo erant:
4 quomodo intravit in domum Dei, et panes propositionis comedit, quos non licebat ei edere, neque his qui cum eo erant, nisi solis sacerdotibus?
5 aut non legistis in lege quia sabbatis sacerdotes in templo sabbatum violant, et sine crimine sunt?
6 Dico autem vobis, quia templo major est hic.
7 Si autem sciretis, quid est: Misericordiam volo, et non sacrificium: numquam condemnassetis innocentes:
8 dominus enim est Filius hominis etiam sabbati.
9 Et cum inde transisset, venit in synagogam eorum.
10 Et ecce homo manum habens aridam, et interrogabant eum, dicentes: Si licet sabbatis curare? ut accusarent eum.
11 Ipse autem dixit illis: Quis erit ex vobis homo, qui habeat ovem unam, et si ceciderit hæc sabbatis in foveam, nonne tenebit et levabit eam?
12 Quanto magis melior est homo ove? itaque licet sabbatis benefacere.
13 Tunc ait homini: Extende manum tuam. Et extendit, et restituta est sanitati sicut altera.
14 Exeuntes autem pharisæi, consilium faciebant adversus eum, quomodo perderent eum.
15 Jesus autem sciens recessit inde: et secuti sunt eum multi, et curavit eos omnes:
16 et præcepit eis ne manifestum eum facerent.
17 Ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam, dicentem:
18 Ecce puer meus, quem elegi, dilectus meus, in quo bene complacuit animæ meæ. Ponam spiritum meum super eum, et judicium gentibus nuntiabit.
19 Non contendet, neque clamabit, neque audiet aliquis in plateis vocem ejus:
20 arundinem quassatam non confringet, et linum fumigans non extinguet, donec ejiciat ad victoriam judicium:
21 et in nomine ejus gentes sperabunt.
22 Tunc oblatus est ei dæmonium habens, cæcus, et mutus, et curavit eum ita ut loqueretur, et videret.
23 Et stupebant omnes turbæ, et dicebant: Numquid hic est filius David?
24 Pharisæi autem audientes, dixerunt: Hic non ejicit dæmones nisi in Beelzebub principe dæmoniorum.
25 Jesus autem sciens cogitationes eorum, dixit eis: Omne regnum divisum contra se desolabitur: et omnis civitas vel domus divisa contra se, non stabit.
26 Et si Satanas Satanam ejicit, adversus se divisus est: quomodo ergo stabit regnum ejus?
27 Et si ego in Beelzebub ejicio dæmones, filii vestri in quo ejiciunt? ideo ipsi judices vestri erunt.
28 Si autem ego in Spiritu Dei ejicio dæmones, igitur pervenit in vos regnum Dei.
29 Aut quomodo potest quisquam intrare in domum fortis, et vasa ejus diripere, nisi prius alligaverit fortem? et tunc domum illius diripiet.
30 Qui non est mecum, contra me est ; et qui non congregat mecum, spargit.
31 Ideo dico vobis: Omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus, Spiritus autem blasphemia non remittetur.
32 Et quicumque dixerit verbum contra Filium hominis, remittetur ei: qui autem dixerit contra Spiritum Sanctum, non remittetur ei, neque in hoc sæculo, neque in futuro.
33 Aut facite arborem bonam, et fructum ejus bonum: aut facite arborem malam, et fructum ejus malum: siquidem ex fructu arbor agnoscitur.
34 Progenies viperarum, quomodo potestis bona loqui, cum sitis mali? ex abundantia enim cordis os loquitur.
35 Bonus homo de bono thesauro profert bona: et malus homo de malo thesauro profert mala.
36 Dico autem vobis quoniam omne verbum otiosum, quod locuti fuerint homines, reddent rationem de eo in die judicii.
37 Ex verbis enim tuis justificaberis et ex verbis tuis condemnaberis.
38 Tunc responderunt ei quidam de scribis et pharisæis, dicentes: Magister, volumus a te signum videre.
39 Qui respondens ait illis: Generatio mala et adultera signum quærit: et signum non dabitur ei, nisi signum Jonæ prophetæ.
40 Sicut enim fuit Jonas in ventre ceti tribus diebus, et tribus noctibus, sic erit Filius hominis in corde terræ tribus diebus et tribus noctibus.
41 Viri Ninivitæ surgent in judicio cum generatione ista, et condemnabunt eam: quia pœnitentiam egerunt in prædicatione Jonæ, et ecce plus quam Jonas hic.
42 Regina austri surget in judicio cum generatione ista, et condemnabit eam: quia venit a finibus terræ audire sapientiam Salomonis, et ecce plus quam Salomon hic.
43 Cum autem immundus spiritus exierit ab homine, ambulat per loca arida, quærens requiem, et non invenit.
44 Tunc dicit: Revertar in domum meam, unde exivi. Et veniens invenit eam vacantem, scopis mundatam, et ornatam.
45 Tunc vadit, et assumit septem alios spiritus secum nequiores se, et intrantes habitant ibi: et fiunt novissima hominis illius pejora prioribus. Sic erit et generationi huic pessimæ.
46 Adhuc eo loquente ad turbas, ecce mater ejus et fratres stabant foris, quærentes loqui ei.
47 Dixit autem ei quidam: Ecce mater tua, et fratres tui foris stant quærentes te.
48 At ipse respondens dicenti sibi, ait: Quæ est mater mea, et qui sunt fratres mei?
49 Et extendens manum in discipulos suos, dixit: Ecce mater mea, et fratres mei.
50 Quicumque enim fecerit voluntatem Patris mei, qui in cælis est, ipse meus frater, et soror, et mater est.
Notas:
Edição da bíblia em vulgata clementina produzida a partir de papiros, manuscritos e códices gregos antiquíssimos. Recomenda-se ler a tradução em português da vulgata pelo padre Matos Soares.
Produtos recomendados:
- O Combate Espiritual e o Caminho do ParaísoO Combate Espiritual e O caminho do Paraíso são dois clássicos de espiritualidade escritos pelo Pe.…R$ 55,0012x de R$ 5,32
- Saia midi godê azul flora cinto e bolsosSaia modesta midi godê em tecido malha suplex, cor azul piscina com estampa de rosas . Possui detalhe de…R$ 53,00
79,0012x de R$ 5,12 - Os mais belos fatos da vida de São João BoscoA vida de São João Bosco é tão cheia de episódios maravilhosos que, se ela não estivesse inteiramente…R$ 21,0012x de R$ 2,03
- Vestido midi infantil Filomena brancoVestido infantil midi modelo evasê com babado, confeccionado em crepe seda, cor branca, com estampa floral…R$ 79,0012x de R$ 7,64
Compartilhe este capítulo da bíblia: