Vulgata Clementina online

Capítulos

Epistula ad Titum, 1
Procurar:
Epistula ad Titum

Epistula ad Titum, 1

1 Paulus servus Dei, Apostolus autem Jesu Christi secundum fidem electorum Dei, et agnitionem veritatis, quæ secundum pietatem est

2 in spem vitæ æternæ, quam promisit qui non mentitur, Deus, ante tempora sæcularia:

3 manifestavit autem temporibus suis verbum suum in prædicatione, quæ credita est mihi secundum præceptum Salvatoris nostri Dei:

4 Tito dilecto filio secundum communem fidem, gratia, et pax a Deo Patre, et Christo Jesu Salvatore nostro.

5 Hujus rei gratia reliqui te Cretæ, ut ea quæ desunt, corrigas, et constituas per civitates presbyteros, sicut et ego disposui tibi,

6 si quis sine crimine est, unius uxoris vir, filios habens fideles, non in accusatione luxuriæ, aut non subditos.

7 Oportet enim episcopum sine crimine esse, sicut Dei dispensatorem: non superbum, non iracundum, non vinolentum, non percussorem, non turpis lucri cupidum:

8 sed hospitalem, benignum, sobrium, justum, sanctum, continentem,

9 amplectentem eum, qui secundum doctrinam est, fidelem sermonem: ut potens sit exhortari in doctrina sana, et eos qui contradicunt, arguere.

10 Sunt enim multi etiam inobedientes, vaniloqui, et seductores: maxime qui de circumcisione sunt:

11 quos oportet redargui: qui universas domos subvertunt, docentes quæ non oportet, turpis lucri gratia.

12 Dixit quidam ex illis, proprius ipsorum propheta: Cretenses semper mendaces, malæ bestiæ, ventres pigri.

13 Testimonium hoc verum est. Quam ob causam increpa illos dure, ut sani sint in fide,

14 non intendentes judaicis fabulis, et mandatis hominum, aversantium se a veritate.

15 Omnia munda mundis: coinquinatis autem et infidelibus, nihil est mundum, sed inquinatæ sunt eorum et mens et conscientia.

16 Confitentur se nosse Deum, factis autem negant: cum sint abominati, et incredibiles, et ad omne opus bonum reprobi.

Notas:

Edição da bíblia em vulgata clementina produzida a partir de papiros, manuscritos e códices gregos antiquíssimos. Recomenda-se ler a tradução em português da vulgata pelo padre Matos Soares.

Produtos recomendados:

Compartilhe este capítulo da bíblia:

Saia longa evasê azul royal
Saia midi plissada preta cores
Vestido midi infantil Filomena branco
Vestido longo evasê preto primavera
Saia midi godê total bordô floral
Vestido midi godê total preto e branco listras pretas
Saia longa babados azul claro listras
Vestido midi bege de pregas floral
Vestido midi godê total rosa de renda floral e piano
Saia midi evasê preta flores e folhas
Vestido midi de pregas marrom glacê com cinto
Vestido midi godê total rosa contas e borboletas